Latin
LIBER SEPTIMVS DE ANIMI IMMORTALITATE
Ficino, Opera omnia 1753
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. cùm sit natura praestantior. II. Orpus sua proprietate dissolubile est: Anima proprietate sua connectit corpus, conciliatque con traria, dum certa quadam ratione commiscet. Neque igitur dissolubilis est, neque corpus; neque ex certa corporum mixtura concipitur: imò uerò uicissim ordinata ratio mixtionis in corporibus procedit ab anima. Erimus in hoc libro breuissimi: nam circa eadem in Theologia latissimi sumus. Omne corpus efficit distantia partium ut parte alia patiente non statim compatiantur &aliae: Per ip sam uerò animam corpus uiuum habet, ut partis unius motionem passionemque cunctae statim commoueantur: anima igitur nec est corpus, neque forma distenta III. Cap. per corpus. On est corpus crassum, alioquin non facilè penetrabit totum: Non est corpus labile, alioquin labilissimum corpus non continebit: Non est impressa corpori forma, alioquin nec expedite corpori dominabitur uiuificandum, &mouendum, &continendum, &à forma praestantiore pendebit in seipsa manente, uitamque effundente per corpus. Atque haec ipsa forma praestantior potius erit anima: quae tum indiuidua sit ubique tota, &extra contrariarum qualitatum genus facilè con traria se conciliat, &distenta dissipabiliaque connectit in unum. Stoici &Epicurei animam esse spiritum suspicabantur, id est, subtilißimum corpus: Illi quidem potius igneum, hi uerò magis aerium: &utrique non quemlibet spiritum, sed certa quadam proprietate effectum, animam nominabant. IIII. Cap. Aec ipsa cerra proprietas &quodammodo incorporea corporeque excellentior non à corpore generatur, sed à substantia penitus incorporea, quae pontius anima iudicabitur: Quae quidem cum ad oppositas in corpore qualitates &motiones tàm edendas, quàm regendas aequè se ha beat, meritò neque certum aliquod corpus, uel corporeum est, neque ex corpore quodam corporibusde dependet. Haec autem munera ad molem, uel qualitatem corpoream pertinere non possuut: Anima igitur est incorporea. Cap. Nima motus effectusque omniformes tàm uegetali uirtute per rationes seminales, quam electio ne profert: Et corpus certo quodam ordine ad cerrum auget terminum, permanetque ipsa interena ea dem. Item tota anima est in qualibet, uel ficta portione animae, uel uera corporis portione. To taque uirtus animae in qualiber seminis gutta seruatur Necesse est diuersa per sensus uarios influentia ad intimum, &unum indiuiduumque