Latin
LIBER SEPTIMVS DE ANIMI IMMORTALITATE
Ficino, Opera omnia 1752-4
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEPTIMVS DE ANIMI IMMORTALITATE Vnusquisque nostrum totus est immortalis, siquidem ipse animus Cap. immortalis. Nima dupliciter se habet ad corpus, partim quidem ut substantialis quaedam species ad ma teriam: quoniam per eius praesentiam certa quaedam humorum temperatura spiritusque uitalis in corpore nascitur, partim uerò tanquam utens ad instrumentum, quantum pro arbitrio mouet corpus: atque est à corpore separabilis, &iam quodammodo separata. Nullum corpus, qua ratione corpus, propriam &insitam habet uitam: anima uerò habet igitur anima non est corpus, ergo neque fit ex corpore, uel corporibus.