Latin
Cap. X
Ficino, Opera omnia 1754
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. tem semper ergo uiuit etiam à corpore separata. Nimam ex se. &in se moueri, uiuereque etiam sine corporis sustentaculo apparet, praeterea maximè quando contra inclinationes corporis sese mouet, &quando se ad incorporea transAfert, si quod uerò accidentale uitae uestigium corpori est impressum, redigendum est ad substantialem animae uitam in se existentem, sicut calor, uel pallor nubis ad lumen, atqui ut lumen ad Solem, sic anima refertur ad mentem. Anima nostra mundi animam motu rerumque intelligentia imitans sempiterna est, sicut &illa praesertim: quoniam dum reuocando se ad intima sui res intelligit, declarat absolutas rerum Cip. XII. formas sibi ingenitas se habere. Enique cum anima sit forma simplex, indiuidua, non alligata materiae, neque dissolui potest, neQque diuidi, neque disperdi Anima nostra, &si in genere diuinorum, tamen quia in eo genere ultimum tenet gradum, meritò descendit in corpus, &id quidem caducum, ad diuinum gradum Cap. XIII. iterum reuersura. Atura intellectus longè diuersa est a corpore: agit enim in seipsa fugiens interim à corporeis igitur inter puros intellectus, &corpora sunt naturae habentes partem quidem intellectualem, partem etiam animalem, id est, ad corpora sibi conformanda uergentem. Sunt in his tres gradus: nam in animis quidem coelestibus intellectuale superat animale: in nostris uerò uicissim: in daemonicis aequè se habent. nihil ergo mirum est animam nostram, quamuis diuinam in corpus mortale descendere, quando in seipsa descendit ad tertia, id est, sub intellectu per rationem, &imaginationem ad potentiam uegetalem XIIII. Cap. Omnes animae proprias immortalesque uitas habent. Vicquid uitae ab anima nostra in nostrum corpus emicat, abeuntem hic animam comitatur. Quòd uerò in foetu uitale coelitus impressum fuerat, coelitus conseruatur, circa quod &nosteranimus hinc impurus emigrans amore se uersat, purus uerò relinquit. Animae defunctorum nostra haec memoriter tenent, sentiunt, curant, malefaciunt,