Latin
Cap. XV
Ficino, Opera omnia 1754-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XV. benefaciunt. Vando corpus habent qualecunque, uel aerium, uel aetherium, proprios habent &sensus: sin omne corpus exuant eminentia quadam intelligenntiae ad singula discernenda uti pro sensibus iudicantur. Nam &imaginatio, praesertim perfecta sensus praefert, &ratio imaginationem agit, atque sensus, &intellectus rationem, atque sequentia modo quodam praestantiore. EPILOGVS. Esideras magnanime Laurenti breuem tandem longae disputationis summam, disputationis inquam de immortalitate, &in Theologia, &in praesentia in longum iam productae. Deside rabat, &idem noster ille Bernardus cum Veneti senatus hic orator, nos hac de re latissime disputantes audiret. Bernardus inquam Bembus, uir apprime doctus, doctorumque patronus atque meus in sidere genioque frater. Sibi igitur atque illi pariter, haec erit summa quatuor distincta capitibus, primo quidem, quòd anima rebus caducis dominari potest, incitamentisque corporeis repugnare: secundò. quòd multa à corporibus separata frequenter excongitat, siue res ipsas attingat per se separatas, siue separet ipsa: tertiò quòd naturaliter aeterna desiderat, ac saepe aeternorum fiducia negligit temporalia: quarion. quòd aeternum colit Deum uitae sempiternae gratia. Tota denique religio naturalis homini firmissimum immortalitatis est fundamentum LIBER OCTAVVS, DE ANIMAE DEscensu in corpora. Annotat. Animae nostrae intellectuales in corpus descendunt, per naturam uinificam intelligentiae suae subiunctam, &corpus naturaliter adsciscentem, sicut flamma sulphur: similiter &coelestium intelleCap. ctuales animae corporibus suis per eiusmodi medium copulantur. Oluit Deus ad sui intellectus exemplar in qualibet mundi sphaera, &in coelo, &infra coelum animalia: quaedam intellectualia fore: ac ne intellectus, quasi per uiolentiam forent ad corpora protrahendi per naturam animalem, id est, uegetalem eis adnatam quasi plantam, corporibus libenter adsciscendis conciliauisse uidetur. Contunctio animae cum corpore: etsi est secundum quandam animae naturam, atque etiam ad uniuersi perfectionem, tamen duplici ratione animis nostris obest, quia &intelligentiam, quodammodo impedit, &animùm perturbationibusque implet: animis uerò coelestibus II. Cap. haec impedimenta non accidunt Voniam per naturam genitalem coniunctio tum corpore naturalis est animę, ideo coelestes animae, quae hac sola potentia utuntur ad corpus in habitu naturali felicique consistunt. Cum enim earum corpora nec dissoluenda, nec externis passionibus subdita, nec ullius vgena sint, facilè per solam animae suae uim genitalem reguntur, atque mouentur. Nec earum contemplationem tranquillitatemque impediunt: animis uerò nostris contraria ratione accidit, &contrarium: datur tamen reditus ad superna siquidem quandoque fit ad superna conuersio.