Latin
1755.1 to 1755.4
Ficino, Opera omnia 1755.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ad inferiora uero, labi Porphyrius ait quando animus, quasi ager iam deprauatur, ut qui multis annis produxerit triticum, reddat denique pro tritico lolium, id est, solius notiones intellectuales edere, iam ferat imaginales. Tuncè radicibus animae pullulat, inquit uegetalis actus, quasi germen: per quod in corpus iam porrectum anima corpori se conglutinat. Porphyrius hic animarum lapsum casui daemonum ab Hebraeis introducto facit similem, uitio uidelicet intelligentiae, uel uoluntantis effectum, unde sequuta sit concupiscentia demens. Quod etiam de daemonibus disputant Dionysius, ait, qui ibi uidetur daemonas animalia ponere, sicut &Basilius plurimique Graeci Theologi putauerunt: tum uero si uerum sit illud Damasceni, ultimos tantum angelos cecidisse, atque euaserint animalia, ualdè similis erit Platonicus anima rum lapsus daemonibus, apud Hebraeos Christianosque cadentibus. Proinde ubi apud Plotinum atque Proculum legis, particulares animas agere particulares uicissitudines, tum ad superiora, tum ad in feriora, ne intelligas animam tuam infinita corpora mutaturam, finitae namque sunt, &paucae unius animae mutationes in anno mundi magno, atque in anno sequenti, ut aiunt, eadem penitus retexuntur. Praeterea nec oporteret omnem animam omnes induere species, nec quamlibet animam pariter ascendere uel descendere. Sunt enim (ut Platonicè loquar) inter animas hominum differentiae quaedam quodammodo speciales, sicut in stellis, quae uidentur aspectu consimiles: differuntque inter se animae nostrae, non sicut pyrum à pomo persico, sed sicut à pyro pyrum. Sunt ergo determinati singulis pro natura progressus Excellentiores igitur animae ascendunt quidem altius minusue descendunt: deteriores uerò uicissim: Humanas dico animas, &ad corpora tantum humana descendere, sic enim opinionem Platonicam moderamur, quae erit insuper moderatior, si ab Hebraeis accipiatur, existimantibus ter solum animam in hominem deuenire, postremò semper fore uel miseram, uel beatum. Quoniam omnis natura praeter simplicißimam infinitam multiplicabilis est, ideo in genere intellectuali multi sunt intellectus: in genere animali multae sunt animae: in ordine animarum multae sunt intellectuales: quales sunt coelestes, daemonicae, nostrae. Cap. III. Nimae nostrae praeter intellectum in mundo intelligibili semper agentem, habent rationem, imaginationem, sensum, uim uegetalem, quas sanè uires officijs proprijs quandosque oportet uti. His autem utuntur in corpore: itaque consentaneum est eas in corpora quandoque descendere. Intellectus diuinus impreßit intellectui nostro omniformem uniuersi formam, quae facilè in rationem uacantem inde subrutilat.