Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 1757
Unproofread scanNot analysed yet
Adducit igitur multa ad unionem eiusmodi signa, quę ut tanquam ualidissima confirmet, concedere uidetur etiam tanti uigoris uideri posse, ut ualeant adduci non lolum ad talem unionem, sed ad maiorem etiam suspicandam: quasi dicat si posset quispiam per haec signa suspicari unionem essentię, quod tamen ego non probo, multò magis non possumus per eadem signa unionem inter animas affectionis, &actionis consensionisque, &compassionis asseuerare.