Latin
LIBER ENNEADIS QUINTAE PRIMVS. COMMENT
Ficino, Opera omnia 1757-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER ENNEADIS QUINTAE PRIMVS. COMMENT. De tribus principalibus substantijs, habentibus principij rationem. In Cap. I. Nima in patria sub ipsa mentis diuinae forma potius, quàm sua uiuit, &agit, sicut corpus nunc sub animae forma: sed cum primum confert se ad uiuendum, agendumque sub propria forma per discursionem scilicet rationalem, deinceps, prolabitur paulatim in discura sionem imaginalem, &actionem sensualem atque uegetalem ut iam, quasi sub forma corporea uiuat. Quanta sit mundanae animae dignitas ostendit ex eo, quòd nisi in mundo sit ipsa, mundus nihil aliud. quam materia quaedam informis erit. Cap. Nima rerum formas gignit, motiones omnium, &actiones ipsa citat, uitam omnibus inserit &progressum, est ubique tota, nutu regit: atque ita se habet ad mundanum corpus accedens. sicut sol exoriens ad aerem tenebrosum. Similes anima nostra uires, similesque fermè dignitatem habet, praesertim si corporeis sordibus expurgata redigerit in seipsam. Facultas nostra rationalis, tanquam mobilis, &ab ocio migrans in actum, atque uicißim dependet ab intelle, ctu nostro stabiliter semperque agente: atque hic tanquam proprius animae, particularisque dependet ab intellectu communi in seipso simpliciter consistente Cap. III. V Ntellectus noster se habet ad rationem, &intellectus communis ad nostrum, sicut lumen ad acrem, formaque ad materiam. Sed ratio quidem quotidie formatur ab intellectu nostro, noster autem, à communi semper formatus est, semper illuminatus Intellectus igitur communis excellentiam ex scipsa intellectus animalis praestantia possumus coniectare. Mundus cum sit ab intellectu diuino, certè totus est in eo. Et quoniam ille ens, uita, intellectus perfectißimo modo, ideo quicquid mundanum est in eo, perfectum est, atque est ens, &uita, &intellectus. Cap. IIII. Arres temporis pertinentes ad mundana referuntur ad totum tempus, quod passiuè est in mum Odo: atque hoc ad tempus, quod in anima est actiuè, &illud ad ipsam diuinae mentis aeternitatem, in ipsa tamen mente differunt inter se quadam ratione formali intelligere atque intelligit. Item quod intelligit &quod intelligitur, substantia tamen conueniunt. Ibi rursum intelligere ipsum metaphoricè est moueri, intelligi uerò quasi mouere, atque stare Cum igitur intellectus ille, &omniformis sit, &differentiam in se aliquam, &quasi compositionem habeat, meritò redigendus est ad superius aliquid simplicissimum. Pythagorici fingunt in quadam, quasi proceßione ipsius unius oriri binarium, in quodam binarij termino ternarium suboriri, similiterque deinceps: Platonici similiter de prima essentia iudicant