Latin
Cap. VIII
Ficino, Opera omnia 1761
Unproofread scanNot analysed yet
Christiani uerò probant intellectum primum talem formarum multitudinem non habere, quoniam per unam sui formam, unoque actu intelligens omnia, quatenus se uarie principalem ad omnia refert, multitudinem non in seipso, sed extra disponat Cum in intellectu sit numerus multorum absolutè inter se differentium, necesse est super hunc esse principium, aliud simpliciter unum, id est, penitus simplicißimum. Cap. Isi in prima essentia, uita, intelligentia inter se aliquam ratione different, esse, uiuere, intelligere non facile in ordine rerum tria, hęc tam diuersa colent, ut esse quidem maximè omnium commune sit, intelligere uerò minimè, uiuere mediocriter. Intellectus ipse nihil aliud est, quam uisus aliquis ad primum lumen suum ita directus, ut uisus corporeus est ad suum: qualicunque perfectione corporeus uisus augeatur, semper lumine inferior erit: similiter intellectus tandem consumatiss. à lumine suo id est, ueritate ipsoque bono uidetur adhuc esse secundus. Essentia tanquam omnium communissima. ideoque post ipsam simplicitatem prima statim ex unitate procedit, ac pręter ipsam essentiae rationem praefert unitatis illius imaginem quodammodo ab essentia differentem. Item huius imaginis auxilio conuertitur ad ipsum unum atque bonum, non intellectuali primum instinctu, sed naturali potius &uitali. Ante hunc conuersionis actum iam erat essentia pariter &imago: in ipso conuersionis actu apparet uiuens, post hunc intelligens, dum ita conuersa suscipit ab ipso bono donum. Cumque bonum ipsum sit super omnia se ad omnia aequaliter habens, non suscipit illinc aliquid omnium, sed pariter omnia, praesertim cum sit proximum susceptaculum. Fit igitur forma hinc omniformis, ideales rerum formas habens inter se absolute distinctas: unde post se procedit distinctio longè maior, in eodem momento multiformis, &intellectus efficitur. Intellectus denique cum multitudinem rerum absolurè differentium secum ferat, meritò à simplicissimo quodam principium superiore dependet Agit contra illos, qui in primo rerum primo rerum principio essentiam quidem unam ponunt, actus uerò multos inter se absolutè distinctos.