Latin
1761.1 to 1761.5
Ficino, Opera omnia 1761.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII Vt enim essentia &actus inter se differunt, aut non. Si differunt, essentia secundum se imperfecta est, uidillecet perficienda per actum: si nullo modo differunt, sicut actus est multiplex, quia uidelicet absolutè multiplex, sic &multiplex est essentia. Argumentatio hęc Plorini ad diuum Thomam trinitatem relationibus distinguentem nihil pertinet. Vtrum uerò Scotum tangat sui uiderint, &respondeant: spero enim optimè responsuros. Super multitudinem necessario unum est, ac super unum aliquid est ipsum simpliciter unum. Quoniam igitur essentia, uita, intelligentia est aliquid unum id est, una essentia, una uita, unà intelligentia: ideo Plotinus his anteponit ipsum absolutissimè unum, quod nullo actu, uel affectu medio procreat omnia, sed ipsomet simplicitatis absolutissimae statu. Plotinus de Deo negat omnem eum numerum, qui naturam multiplicat compositamque declarat. Pelationum uerò numerus apud Christianos inuentus id minimè facit, negat certe omnem numerum, qui esse possit in entibus, &qui definiri: Numerus uerò in diuina unitate positus à Christianis non est in entibus. Neque enim in praedicamentis ullis, neque in transcendentibus reperitur. Tum uerò quicunque fingatur, non est ille, neque essentiarum numerus est, neque formarum, uel qualitatum, uel similium: ac si dixeris personarum diuina id authoritate dices: ueruntamen quid uelis explicare non poteris: similiter si dicas proprietatum, &qui inquit relatione distingui ipsemet farebitur, mysterium sic illud se non assequit item qui dixerit absolutè differre, id definire uerebitur: mystè rium denique diuinitati credendum, quod &Nicolaus Graecus Philosophus defendit strenuè con tra Proculum. Ipso bono non est addenda intelligentia, quae uidelicet ab ullo intellectu creato, quamuis summo intelligi poßit. Cap. XII. Atio ipsius boni atque intelligentiae tam diuersa est, sicut diximus, ut illud quidem sit communil simum, haec minime: illud nihil appetat, haec appetat bonum Item intelligentiae quidem opposi ta est amentia, bono malum. Non idem est penitus amentia atque malum, non idem igitur intel ligentia atque bonum. Quando igitur ipso bono addis intelligentiam, rem alteram &diuersam uideris, &bonum hactenus eoenum iudicauisse, &quasi composuisse. Hoc paradoxom, scilicet primum principium esse super essentiam, uitam intelligentiam, à Dionysio Areopagita frequenter asseritur.