Latin
1761.6 to 1761.7
Ficino, Opera omnia 1761.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quid addit praeterea ipsum modo quodam plusquam intellectuali, quem super intellectualem no minat seipso frui: item prae intelligere ineffabili quadam ratione praeter &super intellectum, quasi seipso fruatur per modum tactus potius, quàm uisionis. Intelligentia enim uisio quaedam est, neque per modum aliquid de se dicendi, sed potius per modum simpliciter id ipsum, quod est existendi. Si qua uerò conditione intelligentiae gradibus procedendo fingi possit ipsum bonum, non fingatur intellectus aliquis, qui intelligentia egeat, non intelligentia, quae sit actus ipsius intellectus circa bonum sed potius ipsum honum ad quod intelligentia uergit, uel forsan ipsum lumen, quod intelligentia quaerit, in quod definit intelligentia consummata, lumen quidem non in haec, sed in seipso consistens. Haec ipsa claritas neque propriè quidem uidens est, nec orbata uisionis bono quasi caeca: sicut uisio ipsa neque uidet proprie, neque caeca est.