Latin
Q VARTVS. QUOMODO QUOD EST
Ficino, Opera omnia 1763-2
Unproofread scanNot analysed yet
ea uirtutem uidendi pendentem, quae per se informis quidem est, formatur autem a substantia lucida coniugata sibi. Talem cogita intellectum etiam primum. etiam ubi se conspicit, perinde ac si oculus quidam lucidissimus digito quodammodo pressus seipsum intueatur. Iam uerò in intellectu primo sua ipsa substantialis unitas est ipsum intelligibile suum: unde pendet intelligendi uirtus ad ipsum conuersa, &inde formata. Virtus eiusmodi unà cum conuersione est indefinita duitas: sed definita per suum intelligibile euadit intellectus in actu &omniformis idea. Hinc quoque conuertitur per suam unitatem ad ipsum simpliciter unum quod etiam intelligibile praestantius nominatur, quod Plotinus hic non omnino priuat cognitione, sed intellectuali duntaxat. LIBER QUINTVS QUOD INTELLLIGIBILIA NON sunt extra intellectum Item de ipso bono. Annotat. Sicut sensus, qui est cognititio infirma prospicit solum extima, sic intellectus, qui est cognitio summa. Cap. Primum inspicit tantum intima. Icut Ergo in sensu sunt tantum imagines rerum, quae sentiuntur, sic in intellectu sunt res ipsae, quas intelligit, alioqui si à rebus intelligendis sit imagines accepturus, neque res ipsas adaequabit cognitione facta per imagines rebus ipsis ualde deteriores, neque certus erit sincerum de rebus se habere iudicium: quandoquidem imagines in naturam suscipientis translatae, non meram afferunt obiectum naturam. Super rationem discur rentem positus intellectus stabiliter agens praesentia pro arbitrio habet obiecta. Intus itaque possidet nec solum principia quaedam artium atque rerum, sed etiam in principijs quęcunque necessario inde sequuntur. Neque putare debes: ipsa intelligibilia esse propositiones, &quasi dictiones quasdam, sed rationes, &formas essentiales, neque esse spectacula, quędam inter se disiuncta, sed formas in una quadam im materiali forma: quemadmodum formae sensibiles cunctae in eadem informi materia, denique formas intelligibsses mulrò magis unitas esse cum intellectu, quam sensibiles cum materia: &coelestes cum substantia coeli. Esse uerò rerum formas naturaliter animis nostris infusas, in Theologia latiùs disputamus. Obiecta intellectus non sunt imagines rerum, uel imaginamenta quaedam, sed uerè res existunt, quippe cum etiam obiecta sensus sint tres