Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1763-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. quaedam. Vò enim intellectus pręstantior &uerior est, quam sensus, eò intellectus obiecta praestantiora uerioraque sunt, quam sensus obiecta, ut Timaeus ait: Sunt autem intelligibilia in ipsa intellectus essentia, siquidem non quaerit argumentando, neque uagatur extra, sed intro conuertitur &sta biliter intuetur, quasi possidens: &ipsam uniuscuiusque substantiam penetrat &definit. At uerò per imagines rerum non posset aliud, quàm qualitas &extra conijcere, Sicut lux intima soli effundit circa se lumen, radijs innumeris uirtutibusque refertum, ita principium omniformem penes se procreat intellectum, hic animam similiter omniformem. III. Cap. TLlud antiqui Coelium nominauerunt, hunc uerò Saturnum, hanc denique louem. Omnes intellectuales animae, per intellectum suum, ad intellectum diuinum ascendere quandoque possunt. Possunt quinetiam atque debent, tum per unitatem suam, tum etiam per diuinum intellectum ad principium omnium quandoque progredi. Principium omnium quod propter inaestimabilem simplicitatem eminentiamque ipsum unum cognominatur, neque ullum in se aestimabilem habet numerum, neque Cap. cum rebus in aliquo conuenit. Alqua enim conditio sit huic cum re ulla communis, duo sequentur absurda.