Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1767-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. inde generanda sunt, formalibus differentijs inter se distincta, QOssunt autem haec ita distingui, etiam si in eadem communiter specie computentur. Eiusmodi ue Prò propria formarum distinctio in ipsa etiam naturae uniuersalis intentione praescripta est: quo niam in eiusmodi etiam distinctione ordo, decus bonum uniuersi consistit. Materia uerò nullam affert propriam formarum uarietatem, sed formae defectum. Quantitas quinetiam diuisione sua in rebus homogeneis facit alicubi numerum, nusquam uerò uarietatem. Deusque in anno mundi uno quaecunque naturali ordine heterogenea generentur, inter se formaliter dissimilia sunt, ideo per differentes ratio nes efficiuntur: in sequente uerò eadem omnia per easdem rationes sub eisdem causis recreantur. Natura quoniam non per aliquid addium essentiae sicut ars, sed per essentiam agit, ideo in essentialibus rationibus uarietatem generandorum meritò continet. Tota igitur singularum rerum dispositio in anno mundi transigenda, designata est ab initio in mente opifice mundi, &in mente animae mundanae eiusdemque natura. Cap. III Nnum uerò mundi magnum expleri plerique putant, quando coelestia omnia ad eandem prorsus, &in seipsis, &inuicem dispositionem, quam habent hodie reuertentur. Hoc spatium alij triginta Alex, alij trigintanouem annorum solarium numero, alij aliter metiuntur, aliterue putant. INTELLIGIBILI PVL LIBER OCTAVVS, DE chritudine. Annotat. Pulchritudinem esse naturalem in intellectu etiam humano apparet, quia materiam Cap. rudem reddit pulchram. Eque solùm imitatus foris opera naturalia id efficit, sed etiam usus rationibus intimis, quando uidelicet emendat quosdam naturae defectus. Hinc concludimus, formam pulcliritudinemque in mente praestantiorem esse, quàm in nullo artis opere. Adde potentiorem, quoniam in opere quidem distracta est, in mente uerò prorsus unita. Pulchritudo in opere est forma quaedam, non quomodolibet impressa materiae, sed tunc impressa ab ipsa natura, quando natura excellentius materiae dominatur. Cap. II. On enim hoc opus est pulchrum per materiam uel quantitatem: alioquin quod materialius aut grandius. idem foret &pulchrius, sed ratione excellentioris cuiusdam formae, quasi iam im materialis effectae. Hinc ergo fit, ut species tunc primùm, quasi pulchra te rapiat, quando uisum ingressa iam est ibi spiritalis effecta: &tunc maximè quando uehementiùs cogitatur. Denique species in moribus atque disciplinis, quae immaterialis est omnino, tanquam pulchra nos capit amore Est autem immaterialis in natura formositas naturali admodum mirabilior.