Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1768
Unproofread scanNot analysed yet
Natura enim nec aduentitio quodam habitu, nec extrinsecus elaborans sicut ars, sed essentia sua intrinsecusque dominans facilitate mira exhibet mareriae pulchritudinem pulchritudo apparens in materia, est imago quaedam pulchritudinis, quae praestantior in natura uiget: Haec eius imago, quae est in anima intellectuali maior. Haec tandem illius, quae Caq. VIII. prima est in mente Diuina, CVIget autem pulchritudinis splendor ex intellectu diuino in intellectum animae caput, quemadmodum lumen à Sole semper in stellam, subinde in uirtutem animae rationalem, sicut in Lunam, quatenus ad superiora conuertitur. Frustrà uerò quid ipsa pulchritudo sit quęrit animus, qui se per eiusmodi conuersionem pulcherrimum non reddiderit. Si uerò reddiderit, quandoque suam inspiciens pulclititudinem, suspiciet inde superiorem: ac per suum intellectum iam purgarum, uelut per aurum quoddam, quod erat in mole, diuinum intellectum, uelut aurum uniuersum, sincerumque contemplabitur, aliter non quaerendum. Denique prima pulchritudo est prima intelligentiae plenitudo. Dij simpliciter intellectuales per illius participationem pulchri dijque sunt: per eandem dij quoque coe lestes id est mundani omnes, qui sanè coelestes dij directo quodam intuitu diuina cognoscunt, humana uerò deflexo prospiciunt, atque gubernant. Dij tandem simpliciter intellectuales, qui in intellectuali coelo sunt, non gubernare saltem, qua ratione ibi sunt, sed contemplari dicuntur. Quicquid est in coelo intellectuali, est similiter intelligibile coelum, ubi uero sunt omnia. Supra coelum corporeum in coelo incorporeo sunt dij duplices, scilicet intelligibiles, atque intellectua, les Illi quidem sunt ideae, hi uerò intellectus omnes aeterna idearum con