Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 1768-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. templatione beati rellectus diuinus sic in ideas se deriuat, ut totus conseruetur in singulis, sed sub alia in alijs pro prietate. Nec tam dicendum est ideas esse in intellectu, quàm intellectum ipsum ipsas ideas existePomniformem uidelicet, ex uniformi seipso mirabiliter, prodeuntem. Si coelum similiter se deriuat in stellas, qualiber stella &coelum est totum &stellae omnes, sed proprietate diuersa. Quod igitur Anaxagoras ait, quodlibet est in quolibet, non tam in mundo sub coelesti. uerumetiam ubi unio minima, quam in mundo super coelesti, ubi unio maxima: quodammodo etiam in coelesti, ubi mediocris est unio. Vbi uerò Plotinus probat, diuinorum contemplatores inde nunquam discessuros. Accipe quod Porphyrius &lamblichus attigerunt: animos etiam nostros ad similem posse beatitudinem peruenire. Non commouebitur in aeternum qui habitat in Hierusalem. Beati qui habitant in domo tua domine, in saeculum saeculi laudabunt re. Cum ars naturam imitetur, &natura Deum, atque ars quidem per sapientiam quandam agat, Deus autem per ipsam simpliciter sapientiam consequens est, ut natura per suam quan Cap. V. dam agat sibi insitam sapientiam Homnia per sapientiam suam reportant essentiam, sequitur ut sapientia prima sit essentia prima. Sapientia per industriam comparata, quae est ars humana, dependet à sapientia nobis innata, &Vnaturae sapientiam imitatur. Hae uerò tres sapientiae, quia sunt in alio, referendae sunt ad sapientiam primam, quae in scipsa sit, ubi uidelicet sapientia ipsa est essentia. Sapientia quidem artis huma nae coaceruata est ex multis actis medirationum atque sermonum: sapientia uerò naturaliter nobis insita, &sapientia ipsius naturae atque Dei, est una quaedam forma se praeferens omniformem ceustultus unus, non sicut oratio, uel disputatio una: nam ante unum ex multis coaceruatum est unum, quod seipsum euoluit in multa &ante hoc ipsum simpliciter unum. Sacerdotes Aegyptij ad significanda diuina mysteria, non utebantur minutis literarum characteribus, sed figuris integris herbarum, arborum animalium quoniam uidelicet Deus scientiam rerum habet non tanquam excogitationem de re multiplicem, sed tanquam simplicem firmamque rei formam Cap. Xcogitatio temporis apud te multiplex est &mobilis, dicens uidelicet tempus quidem est uelox, &reuolutione quadam principium rursus cum fine coniungit: prudentiam docet, profert res, &A aufert. Totam uerò discursionem eiusmodi una quadam firmaque figura comprehendit Aegyptius alatum serpentem pingens, caudam ore praesentem: caeteraque figuris similibus, quas describit Horus. Scientia Dei non est argumentationi, uel consilio similis, sed dispositioni VII potius naturali Cap. AOn enim, uel posito principio deinceps per media conclusionem colligit, uel constituto fine