Latin
Cap. XXVI
Ficino, Opera omnia 1774
Unproofread scanNot analysed yet
Posuerant praedicamenta quatuor, scilicet subiectum primò, deinde quale, tertiò quodammodo se Cap. XXIX habens, quartò quodammodo se ad aliquid habens –Ocipsum quod additurquale, simplex si quiddam est, sicut esse debet, si seorsum facit praedicamentum, certè est incorporeum, quod quidem ipsi nolunt: sin autem compositum signifiAEcat, uana est diuisio, diuidens uidelicet res in subiectum, atque iterum in subiectum quale. Et omnino quando dicunt quale &quodammodo se habens, aut rem nullam addunt praeter materi. am sic se habentem, aut adduntisinullam, unicum reuera praedicamentum erit: si aliquam, quidnam haec ipsa sit interrogati nunquam explicant: nec discernunt unquam inter materiam qualem, atque materiam quodammodo se habentem, hac uidelicet discretione plura prędicamenta facturi. Denique si nihil in natera sit praeter materiam sic se habentem, mens ipsa materialis erit, neque de separatis expeditè poterit iudicare. XXX. In Cap. NOn rectè distinguunt quale, &quomodo se habens. Nam &quale reuera est materia quodammodo se habens, atque uicissim quodammodo se habens est materia qualis. Praeterea nec ipsum quomodo se habens potest esse genus unicum, nec quicquid est, pręter materiam qualem potest hoc nomine scilicet quodammodo se habens cognominari.