Latin
LIBER SECVNDVS, DE GENERIBVS ENTIS
Ficino, Opera omnia 1774-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SECVNDVS, DE GENERIBVS ENTIS. Annotat. Solum esse uerum ens arbitramur, cui non miscetur entis oppositum, id est, essendi Cap. Primum. defectus atque priuatio. PORTET Igitur id esse in sua natura integrum, semperque manere. Non decer ens falsum unà, cum ente uero sub eodem genere collocare, sicut neque Socratis imaginem cum Socrate Prosequetur quidem Plotinus deinceps entium genera Platonico more: Interpretationem uerò in his Magnanime Laurenti breuissimam à Marsilio tuo nunc accipies. Audistienim nonnunquam, &fortè quandoque leges familiarem tuum atque meum Pierleonem, mysteria eiusmodi diuino quodam, ut caetera solet, instinctu tractantem. II. In Cap. ENs primum est quidem unum, sed quodammodo constat ex multis, quae &principia sunt, &genera. Principia quidem, quoniam ipsa natura entis, quasi constat ex ipsis: genera uerò, quia quodlibet eorum continet sub se species gradatim multas &singula. Neque confunduntur haec in unum: seruat enim unumquodque proprium illic actum. Neque ens ipsum appellandum est genus, neque enim diuiditur ut genus in species, neque de suis praedicatur, ut genus. In Cap. III. Vita quae sunt in primo ente, quoniam ibi non casu concurrunt, necessariò sunt ab uno. Rursus Meum ibi sint genera rerum prima inter se diuersa, non possunt intus reduci ad unum genus, quod de ipsis more generis praedicetur: sed ad unam non tam causam, quam naturam, quę non tam constituatur ex illis, quam constet ipsis, seque ipsam in ipsa propaget, totamque in singulis differentibus se conseruet. Hanc uerò naturam unam. quoniam est unum non simpliciter, sed unum ens, redigimus ad ipsum foras simpliciter unum uelut causam. Cum mens &anima separatae sint à materia &quantitate, &idcirco simplices indiuiduaeque sint difficile