Latin
Cap. VI
Ficino, Opera omnia 1777-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. atque de accidente Vbstantia corporea comparata, quidem ad incorpoream non habet esse ex se, sed ex illa: comparata uerò ad accidentia sua obtinet esse secundum se, &prius atque simpliciter: Accidentia ueVrò sortiuntur esse per illam, posteriusque &esse quodammodo. Fit autem hic, quasi uicissitude quaedam: nam &accidens per substantiam habet simpliciter esse, &substantiam per accidentia nanciscitur esse tale, uel tali quodam pacto. Et materia, &forma materialis à causa separata dependet, cui similior quàm materia Ideo forma magis est ens, &essentia, &substantia, quàm materia. Cap. VII. Dcirco necens, nec essentia, uel substantia praedicatur de materia simul, &forma tanquam genus uniuocum, sed tanquam analogum, id est, proportionale genus, atque comparabile. Praeterea essentia minus adhuc conuenitaccidentibus quàm substantijs. Nam substantiae scilicet materia, forma, compositum, communi quadam conditione sui iuris existunt. Accidentia uerò sunt mancipata substantijs. Denique materia supernè dependet ex eo, quòd minimè ideale: forma uerò ex eo, quòd ideale, quàm maximè cogitauit Vbi de substantia sensibili loquimur, praestat accipere compositum, quàm materiam, aut formam. substantiarum generaliter proprium est, ut subiecta quidem Compositarum uerò Cap. VIII. sint, neque sint in subiectis AVbstantia incorporea pura substantia est, quoniam ab accidentibus non dependet: corporea querò non est substantia pura, quoniam ex accidentibus quibusdam saltem intimis proprijsque conficitur, alioquin non erit substantia corporea sensibilisque, quàm in praesentia quaerimus. Species sub genere substantiae numerandae sunt, uel per distinctionem corporum inter se, ceu simplicium, mixtorum animatorum. Non autem dicendum substantiam primam esse hunc hominem, Cap. IX. secundam uerò ipsum communiter hominem, PPecies est uniuersalior indiuiduo, ergo simplicior: igitur &natura prior, quare essentia quoque perfectior. Hic enim homo, id est, homo talis &in tali materia, fit posterius participatione quaEdam specialis ipsius rationis humanae, prius quidem perfectiusque in se existentis, deinde alijs seipsam impartientis.