Latin
Cap. X
Ficino, Opera omnia 1777-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. GEnus substantiae sensibilis in species diuisuri, rite per illa, quae ad sensum pertinent distinguere possumus, scilicet per qualitates, siue simplices, siue mixtas, item per formas &figuras, atque loca In genere quantitatis est propriè numerus atque continuitas, uel dimensio: reliqua Cap. XI. sunt in alio genere. Tempus quidem qua ratione mensura est atque mensurans, locus quoque qua continens est in relatione sunt: magnum &paruum in quantitate, pulchrum in qualitare, majus uerò &mi nus &pulchrius in relatione censentur. Productio &contractio contraria sunt. Si producitur numerus, fit multus, si contrahitur, euadit paucus. Similiter dimensio contractione quidem parua, productione uerò fit magna. Paucum igitur atque multum contraria sunt, similiter paruum