Latin
Cap. VII
Ficino, Opera omnia 1783-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VII. tur. OLotinus in his duobus libris non intendit probare, quòd non possit esse, nisi una anima, sed quòd una anima possit esse ubique, non obstante magnitudine &multitudine corporum: &,quòd non oportet in diuersis mundi partibus animas multas ponere, quia una communis non sufficiat ubi que esse ®ere. Quod si ponuntur multae, propter aliam rationem ponuntur, quam propter illius unius in fufficientiam: &hae multae sunt unum cum illa scilicet unione spatij: item quia agunt sub com muni uirtute illius: item quia ad communem rediguntur animae ideam: item quia quaelibet anima est omnia in se rerum semina, sicut anima mundi, &quando in se conuertitur, explicat se in omnia, &adaequatur illi, &cum illa aequè gubernat, &cum mente communi aequè contemplatur omnia, talisque fit unio, qualis in luminibus omnium stellarum in lumine Solis, ubi omnia sunt ubique, omnia ęque habent uires ad cuncta regenda, sed cętera agunt in uirtute Solis, item exemplum est in quinque sensibus, qui unum sunt, primò quia ab uno communi sensu &ad unum, secundo quia in retractione à corpore, quilibet eorum sentit in communi sensu, tertiò fingamus uisum in sensu communi sentire non modò uisibilia, sed mox etiam caetera sensibilia. Similiter auditum sentire primo sua, deinceps alia: sic &alios. Tunc quilibet esset unum, tum cum alijs, rum cum communi, &tamen adhuc essent distincti: tum quia quilibet potest se reflectere ad propria sicut prius, tum quia licetur quilibet fundat se per omnia, tamen à proprio quodam exorditur, ac tandem redit in idem. Scito Plotinum post hos libros, &post librum. Vtrum omnes animae sint una anima, composuisse tres libros de Dubijs animae, ubi manifestè ostendit: numerum animarum. Mens diuina per suas ideas in materiam agit, non extrinsecus more artis humanae, sed intrinsecus modo artificiosae naturae: nec est seiuncta secundùm locum à matersa: alioquin loco proprio deputabitur: nec mixta materiae: alioquin minimè dominabitur. vIIi. Cap. VBique uerò est idea ignis, ubique ignem genitura: non diuisa, ne pereat: non extensa, ne corporea fiat, non multiplicata numero, ne fiat innumerabilis: una sufficit: una est ubique tota. Vna mundi machina &fabrica est ab una mente, &uegetatur ab una anima tota, simul ubique prae