Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 1783-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. sente. Cleut intra unam sphaeram multae sunt, &unitae cum ea pariter &distinctae. sic penes unam animam aniOmę multę. Anima mundi nec ut punctum est indiuidua, sed eminentius, ideò non habet certum in dimen sione situm: nec rursus unum est ex multis, sed unitas in se explicans multitudinem, ideo tota po test multis, &partibus, &corporibus simul adesse, nec est ab ullo difiuncta secundùm locum, cùm ipsa rebus eiusmodi sit eminentior, &quantitarem procreet atque locum. Denique quum non sustinea. tur ab ipsa mundi machina, sed eam seipsam sustinens, meritò uiget ubique tota: similiterque intellectus mundi faber. Haec tria rerum principia sunt ubique ipsum bonumtitem diuinus intellectus, qui ipsa pulchritudo est: rursus uita mundi. Haec occultis tractibus ad se omnia rapiunt, colliguntque in unum appetentia bonum, &pulchritudinem, atque uitam. In Cap. X. VVperna bonitas intelligentia, uita. eadem adest ubique tota, sufficitque cunctis: quoniam addicta nulli permanet in seipsa. Praeterea sicut oculi multi uno Solis lumine passim fruuntur: sic omnes Vintellectuales animae uno intelligentiae primae lumine potiuntur, &ubique praesente, &nusquam diuisio, in quo &cunctę sunt unum. Vno similiter bono cuncta uescuntur absente nusquam. una quinetiam uita ubique uigente spirant. Vnio uerò rerum in mundo corporeo distantiae dis cordiaeque pleno nullla foret, nisi supernus ille mundus, &habitatores eius unionem mirabilem possiderent: quos quidem habitatores secundùm essentias interim inter se differre in hoc capite, &in multis aperit. Mens diuina, sicut per indiuiduam aeternitatem, quae temporis causa est, totum tempus adaequat &superat: ita per indiuisibilem essentiam uirtutemque infinitam totum spatium obtinet, &excedit ipsa uidelicet spatium, &quae sunt in eo, ubique procreans &conseruans.