Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1784-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. cunctis INfinitas ipsa nullum actu proprium habet esset, alioquin computata esse in genere entium. ibque Idesignata, igitur definita: quare nec actu iam esset infinitas, ueruntamen latet infinitudo sub termino semper aliquid terininante. Igitur si quando formas omnes, quasi terminos atque fines è me dio tollas quod reliquum fingitur, infinitudo uocatur. Si hanc apprehendis, iam terminas: sin terminas non apprehendis infinitatem. Denique si per omnia oppositum genera pro arbitrio curras neutrum oppositorum seorsum dedicabis infinitati, alioquin mox eam tibi finieris: rursumque alterutrum oppositorum in ea poteris per negationem alterius appellare. In Cap III Vaeritur utrum unitas, atque numeri in mundo intelligibibili rationem propriam habeat à caeteris ideis distinctam nécne? Ac si habent, utrum praecedar ideas, &quasi sui iuris existant. Canuelur pedissequi consequantur: ab animo quidem numerante creari non est probabile Confutal dicentes unitatem, &numerum esse rem aliquam, sed posita re qualibet singulatim dici unum: iterumque unum atque hoc iterato dici numcrum. Cap. EX hac opinione non habemus rationem ad species numeri discernendas, neque ad numerum quemElibet redigendum in unum principium numerorum, atque ipse numerus minus, etiam quam accidens esse putabitur. Quando de homine praedicamus unum, aliud quidem est unum quam homo: nam unum ipsum, non homo multitudinem habet oppositam, atque de rebus omnibus ultra homi nem communiter praedicatur. Est ergo rebus omnibus communius &simplicius atque prius: prius etiam ipso ente ratione similispraesertim, quia ipsum unum praedicabile est, non de ente solum, sed de quoli bet pariter quodeunque superius, uel inferius ente, uel enti oppositum cogitaueris. Cum igitur entia quidem ad ipsum ens: numeri uerò referantur ad unum ente superius, meritò numeri entibus priores esse uidentur. Igitur cùm dicimus, decem homines, ipsa decas nec homines ipsi est, nec ex eis uelut accidens, alioquin non posset res alias aequè metiri, sed prius in seipsa est, quam in rebus, quae numerantur, ut decem.