Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1785
Unproofread scanNot analysed yet
Denique siqui dicant unum ipsum esse cum entibus coniugatum, siue tanquam accidens. siue tanquam elementum eis coniugatum fuerit: adhuc sequitur ut prius existat in se, quàm uel cunctis communiter accidat, uel elementum. Rerum species in prima essentia ordine quodam earum intelligentiam antecedunt. Sicut obiecta prae cedunt actus circa obiecta uersantes. Siquis ergo dixerit species illic ab intelligentia procreari, concedet etiam posteriores fore, quod est absurdum.