Latin
1786.1 to 1786.5
Ficino, Opera omnia 1786.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIII. ESt autem substantialis unius uera notio insita menti, per quam iudicamus hoc esse magis, illum minus unum, rursusque non unum Quando dicitur homo unus, aliud ibi est homo, aliud unum, cuius participatione fit unus homo. Cap. XII. ATAm &unum de non homine pariter praedicatur atque de homine, &homo ita multitudo quaeMdam est sicut &unus. Vnum ipsum de homine praedicatum non solum negatiuum est, perin de ac si tantum significet hunc hominem. &non alium: nam postquam percepisti hunc hominem reuera esse unum, statim indicas non esse illic hominem alterum, qui etiam ipse in se sit unus. Praete rea tam firma est unius ipsius natura, ut oppositum eius, id est multitudo, nec existere possit absque uno, nec intelligi, imò &omnia quicquid sunt unione consistunt: quasi unum ipsum maximè per se existat omniumque supremum: siue cuius participatione nulla in nobis oritur, &permanet cogitatio: itemque cum unitatis participatione multitudo etiam discreta sit aliquid unum, &continua magis unum, resque indiuidua maximè unum certè unum ipsum propriam possit existentiam. Praeterea Pe ripatetici confirmant unum significare aliquid ipsummet: sibiipsi indiuisum penitus &indistans. atque interim affirmatiuum esse, non negatiuum. Huic enim significationi oppositum aiunt esse, ui delicet aliquid in se diuisum: in qua diuisione multitudo contingit unà cum priuatione: tum quia sic prior essentia definintum etiam quia multitudine contingente negatiuè iam dicimus, neque hoc est istud, neque istud est illud. Quum igitur significatio uni opposira sit negatiua, sequitur, significationem unius affirmatiuam esse. Denique unum adeò affirmatiuum est, ut &ipsum ponat multitudinem, ne que uicissim: &quemadmodum Auicenna probat in Metaphysicis. Vnum ab intellectu percipiatur, atque concipiatur antequam multa, quamuis imaginationi fortè aliter accidere possit. Non est putandum ipsum quod dicitur unum, relationem quandam, significare: non enim desinit esse unum, nisi per propriam paßionem? &quoniam moles per accidentalem diuisionem ex uno fit duo, desinit quidem esse unum, non tamen desinit esse moles aut calor, quasi unitas ibi aliud quiddam sit, quàm moles, aut calor atque similia. XV. Cap. Cignum quod primum ens prius quodammodo unum existit, quàm ens, inde sumitur quia singula pri Qus amitrunt unionem in propriam essentialem, mox essentiam, quasi unitas sit essentiae columen.