Latin
Cap. XI
Ficino, Opera omnia 1786
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter &quae ideis inferiora nascuntur, nisi enim certis numerorum proportionibus foecunditas entis tum penes seipsam, tum extra progrediatur, aut nihil nascetur usquam, aut om nia temere &inordinata contingent. Vt autem intelligas quorum autoritate circa numeros &uni tatem Plotinus utatur, audi. Pyrhagoras ait, numerum esse extensionem, atque actum seminalium rationum in unitate regnantium. Item numerus est inquit, primum in diuina mente consistens, à quo &ex quo omnia componuntur, &permanent ordine quodam indissolubili inuicem distributa. Ip pasus Pythagoricus ait: Numerus est exemplar fabricae mundanae primum, &instrumentum mun dant fabri iudiciarium. Philolaus inquit: Numerus est imperiosa quaedam, &ex se progenita sempi ternae mundanorum perseuerantiae continentia. Pythagorici aiunt: Vnitas ad idipsum per quod en tium quodlibet denominatur unum, atque est ipsa unitas numeri partiumque infimum, à qua, uelut se minario radiceque sempiterna rationes proportionesque in utranque partem infinitè procedunt: hic qui dem multiplicando, inde iterum diuidendo. Irem unitas est species specierum, omnes uidelicet numeros numerorumque rationes in se continens. Ambigitur nunquid, quod dicitur unum, sit res secundum se aliqua, an potius conceptio sola mentis circa rem aliquam facta.