Latin
Cap. VII
Ficino, Opera omnia 1789
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. ni nupit illilorqu muRuidm EMIOA Llic igitur non excogitatur equus, ut hic fiat equus alioquin &hinc illa penderent, ¬us ibi foret equus antequam notus. Tum uerò multitudo illic formarum eatenus enumerabilis esse ui detur, quatenus quicquid acceperis in eo, quod est post ipsum unum, semper occurrit ut multiplex. Plenitudo quinetiam prima quicquid habet intus omnium habet aequè plenum Quum in ente primo sit primus numerus origo rerum, meritò illic est omnis rerum numerus. Item quum sit prima forma, iure illic res inter se formarum gradibus differunt, tanquam species. Rursus in uita intelligentiaque perfecta idea quaelibet rerum hic etiam non uiuetium uita est, &intelligentia quaedam.