Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 1789-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. Clmiliter metallorum formae in se etiam non lucentium in planetis suis lucent omnes uarietate Olucis: &animalium formae deformium formosae sunt in coelo. Vita illic intelligentiaque mirambiliter efficax mouetur intra se quamplurimum, eiusmodi motu se deriuando, quasi se diuidit: nec tamen materiali quadam diuisione continui: ergo formali. Plurimis interim formarum gradibus. se distinguit: atque sicut diuisio progressioque mundana, sic illa deinceps in angustiora procedit, minorum deinceps ideas intra se proferens. Sed quoniam omnes illic ideae ex una, &in una indiuiduaque uita, &intelligentia sunt, nimirum omnes, qui qualibet continentur: sicut in quauis stella sunt, &aliarum uires quatenus omnes in coelo in eodem Solis lumine congruunt, quammuis singulę, &aspectu, &effectu primo proprietatem suam praeferant. Similiter profert, &quęuis idea suam, reliquas interea continens. sthons I6TU pa0 Vita &intelligentia prima, &animal perfectissimum omnes quotcunque cogitari possunt uitae, &intelligentiae, &animalium gradus, speciesque continet Cap. X. Vum ibi prima multiplicatio sit, meritò quod melius est multiplicatur in species: quae &uni tae inuicem magnopere sunt, pariterque distinctae. In materia quidem tenebrosa formae rerum &Puix inuicem uniuntur, &mox inter se confunduntur: in prima uerò forma efficacissima simul atque clarissima. Forinae rerum omnes una cum communi natura proprietates suas mirificè seruant, uniuer sumque illic uniforme pariter occurrit &omniforme. Sicut corporeum coelum formas animalium inferiorem etiam uilium in se continet ratione non uili: sic intellectuale coelum totius mundi formas modo quodam praestantiore, possidet quàm coelesti. Cap. XI. Vicquid enim est usquam ordinis atque formae, à mente, &sapientia prima est impressum, ex pressius idem in se habente. Expressiones autem illic earum, rerum ideae sunt, quae una cum ordine formali uitam manifestiorem habent. Expressissimae tandem rerum, quae intelligentiam quoque possident: tametsi omnes in mundo species unà cum formali munere, motuque uitale insuper, &intellectuale aliquid habent, ut non iniuria illic omnes existere uideantur. Omnes materiales formae proxime generantur à seminarijs rationibus suis, in uita mundi uiuentibus: haec uerò ab ideis earundem formarum in mente diuina uitam habentibus ueriorem. In omnibus elementis ui uentia multa elemento conformia generantur, praesente uidelicet anima, quae certè inest, &fortasse una quatuor elementis, uelut globi eiusmodi humoribus insita: permanesque semper elementis etiam permutatis, sicut lumen aere uolitante. Nota, intellectuales animas adesse corporibus, non tanquam addictas, sed tanquam effectrices corporalium specierum.