Latin
179.5 to 179.7
Ficino, Opera omnia 179.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem anima sit substantia, hinc etiam patet, quia per eam animal certam aliquam &substantialem sortitur speciei generisque naturam atque cognomen. Per hanc animam hoc quidem canis est, per illam illud equus, per aliam illud homo. Illa quidem qualitas quae accidens est, subiecto suo aduenit postquam illud in specie sua iam est perfectum. Anima uerè suum ipsa sibi fabricat corpus, factum seruat, &dum deficit, reficit, pugnantia elementa connectit in unum. Anima ab eunte labitur corpus, neque prior complexio aut species retinetur. Talis quidem necessariò est anima nutritiua. Neque dicendum est animam illam quae solum nutritiua est, corpus ita construere, cui postea iam perfectò anima sensitiua tanquam accidens quoddam adueniat. Nam corpus animae sensitiuae con gruum, instrumenta sentiendi &progrediendi oportet habere. Anima quidem nutritiua quantum talis est, sola instrumenta faciet nutriendi, alia uerò instrumenta faciet anima, alia propter eas uires quarum usui instrumenta sunt seruitura. Neque sunt in eodem corpore duae quaeqam animae quarum una instrumenta fabricet alteri. Siquidem quae nutrit, est eadem &quae sentit. Quippe sensum perturbationes opus impediunt nutriendi uel augent. Tristitia enim phantasiae illud debilitat. laetitia roborat, quasi una sit anima in homine, cuius utraque sint officia. Quae ideo substantia est, quia est artifex corpo ris, non pedissequa. Igitur non est complexio. crti Decima ratio. Harmonia complexionis nihil agit in corpus.