Latin
Cap. X
Ficino, Opera omnia 179
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. Eque liceat Aristoxeno aut Musicis alijs somniare animam esse harmoniam quamdam, ex ipsa complexione progenitam. Sic enim anima similiter esset non substantia quaedam, sed accidens. Nónne harmonia totam uim suam trahit à fidi bus? Neque quicquam ipsa per se existit, neque quicquam ualet omnino in chor dis efficere. Quippe non mouet ipsa chordas, sed ijs aliunde motis nascitur harmonia. Anima ergo si sit harmonia humorum certo modo compositorum, tota pendebit ex filis, neque ipsa illos mouebit, sed illis ab alio agitatis anima orietur, neque illos reget, sed ipsam illi regent &sustinebunt. Non erunt igitur motus in corpore aliqui praeter humorum conditionem, non opera ulla super illorum imperium, sicuti modo sunt, ut in superioribus enarrauimus. Non figura artificiosa, non dispositio.