Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 1790
Unproofread scanNot analysed yet
Motus omnis uarietatem quandam ab hoc in illud, inter hoc &illud necessario insitam habet; sed praeter hanc in CeC corpore quidem motus loco indiget atque tempore: in anima uerò praeter uarietatem solum insuper habet tempus: in mente solam siue tempore uarietatem seruat, ob miram uirtutis actionisque pote statem. Varietas autem in motione &uita, menteque prima est uarietas omniformis, sicut ibidem est uita omnis &actus. Profectò sicunt radius quilibet ab amplo Solis orbe in conum prosilit, atque in praecedente latitudine sun omnes complectitur Solis uires, in cono unam praecipuè profert, &uario ictu uaria perficit: sic ab intellectu primo actus quilibet intellectualis progreditur intus, &ubi exorditur omnes ideas amplectitur, definit autem unusquisque in unam prorsus ideam, quasi conum. Quaelibet enim idea &ab alia diuersa est, &alijs est connexa. Viique in mundo partibusque eius uel minimis ordinata distinctio est per formas. Eiusmodi formalis &ordinata uaraetas atque casu accidit, neque fit à materia tenebrosa, dependet autem ab uno, quoniam conducit in unum. Exprimitur igitur à simili formarum uarietate uigenti tum in ipsa mundi