Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 1789-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII. N prima uita omnium effectrice sunt omnia uiua: cum sit prima forma ob efficaciam uitae mi rabilem, in seipsam penitus propagabilis, omnia ibi uiuentia formaliter distinguuntur. Est autem illa forma fermè sic omnes formae: sicut natura Solis est omnes stellarum uires, &lux eius radij om nem atque colores, &uita uegetalis omnes formae membrorum inde per rationes seminarias nasciturae Vita mensque prima, quoniam est omnium formarum prima, ideo simplicissima omnium, uelut uniformisque quam maximè, tum uerò quia omnium principium est, ideo est etiam uniformis. Cap. XIII. HEt autem forma illa perfectissimè forma quaelibet, ideò permodum formalis actus. Est igitur omnis actus, quoniam cum sit actus motusque primus efficacissimusque, nimirum omnes in se profert actus. Item quia multitudo est unitissima, in quolibet sui sua omnia continet.