Latin
1790.6 to 1790.7
Ficino, Opera omnia 1790.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea sicunt neque lumen foras effusum radijs eiusmodi plenum qualitates rerum illas in se proprias sustinet, quas per uarios radiorum ictus apud nos generat, ita neque mens quam uis in se omniformis materiales ipsa, quas procreat, formas habet. Tum uero uita quidem prima quasi indeterminatus informisque essentiae actus exoritur, quasi sanè directus in ipsum unum, inde terminos ideales sibi uendicat, eosque quamplurimos, ob conditionem suam numero iam obnoxiam, &processioni procliuem. Eodem mox momento uita fit absoluta, quo &intellectus euadit. Demque sicut intellectus se haber ad animam, ita bonum ad intellectum. Quapropter quemadmodum intellectus rationem format in anima, atque ipse est à rationali discursione secretus, ita bonum species imprimens intellectui est à speciebus mirabiliter segregatum. Quod primò procreatum est ab ipso bono, totum penitus bonum est i sed in eo essentia quidem est inchoatio quaedam ortusque operis boni. Vita uerò adolescentia boni intelligentia, speciesque idealis,