Latin
Cap. XVIII
Ficino, Opera omnia 1790-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVIII. bonum illic est adultum. Vodlibet horum idcirco bonum est, quoniam cum sit ab ipso bonum, nonnihil ipsius quamuis ad huc ineffabile in se possidet, commune cunctis; sicut motus linguae, manus, pedum, deo concinnus similiter appellatur, quoniam ab eadem musica ratione ordinem similem nanciscuntur: sed communis illa natura boni menti admodum intetior est, quàm musicus ordo membris. Bonum In Cap. XXIX. Onum, neque definiendum est per id, quod sit appetibile, neque per id, quod sit uniuscuiusque uirPytus in prima enim descriptione adhibentur posteriora bono. Atque propter appetentium appetibiliumque diuersitatem, iudicium ueri boni restat ambiguum. In secunda adhuc superest quęrendum, quare &quomodo uirtus aliqua, uel uirtus ipsa sit bonum.