Latin
Cap. XXII
Ficino, Opera omnia 1791-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXII. Vòd inspectandis formosis amore nos corripit, neque materia est, neque proportio. sed uiridis quidam fulgor ab anima in proportione refulgens. Quòd iterum in excogitandis animis eorumque uirturibus, &officijs ardenti quadam beneuolentia capit, intellectualis quidam splendor est ab intellectu diuino subrutilans. Quod tandem, dum intellectus, &intelligibilia contemplamur, nouo quodam nos accendit amore, radius est à primo bono micans, hinc quidem inflammans, &excitans uoluntatem. inde uerò, quae contemplanda nobis occurrunt gratia mirifica donans. Cum uero gradatim inde omnia pendeant, sequitur ut nec etiam in sensibus, &corporibus absque influxu primi boni proprio, uel amabilis usquam gratia fulgeat, uel accenndatur amor. Primum rerum principium idem est, atque ipsum bonum. Cap. XXXIII. Tlhil enim melius ipso bono, nihil similiter primo rerum principio melius. Item ipsum bonum Iper se sufficientissimum est, sufficere uerò sibi principium solum potest. Praeterea, malum per discessum quidem à principio crescit, per accessum uerò augetur bonum. Infimum ergo rerum est ipsum malum: primum uerò similiter ipsum bonum. Denique quoniam omnia bonum appetunt, atque eius participatione proficiunt, planè constat, ab ipso cuncta &esse conseruari, eiusque uirtute moueri, &agere quicquid ritè, &naturaliter agunt. In Cap. XXIII. ESse appetibile, non tam est ipsa natura boni, quàm conditio quaedam consequens ad ipsam boni naturam. Ambigitur quidnam sit ipsa natura ratio boni, &quae consequuntur bonum, utrum uoluptatem solum, an &aliud insuper inde reportent: quoue inditio certo uerum adelse bonum discernere ualeamus. Bonum materiae quidem forma est, corpori uerò anima, animae intellectus, intellectui simul &omnibus principium omnium Cap. XXV. FOrtuna materiae actum exhibet, atque ordinem tanquam bonum, anima corpori uitam, atque motum intellectus animae uirtutem, principium intellectui actum uitalem intellectualemque, &luEmen inestimabile: sicut naturam ignis id sequitur, ut distantia quidem illuminet, propinquantia uerò etiam calefaciat, imò sicut centrum grauia trahiit &sistit, ita naturam boni, haec conditio comitatur, ut remota quidem trahat per appetitum, praesentia uerò detineat atque delectet. Quae sensu praedita sunt hoc potißimum boni iam praesentis signum habere possunt, quòd hoc ipso stabiliter delectatur, atque in eo libentißimè conquiescunt, meliusque inde se habent. Cap. XXVI. Vemadmodum circa res sensu carentes duo haec scilicet, inclinatio ad naturale bonum finemque Psuum, &quies in eo scilicet, in fine habituque naturali, aliud quiddam sunt praeter naturale bonum: sunt enim quidam rei prosequentis actus ad bonum, uel circa bonum, uel in bono. Sic in rebus sensu praeditis appetitus, &uoluptas aliud quiddam sunt, quam bonum, nec uolupras ipsa sufficit. Optabilius enim est praesente bono, quod appetimus delectari, quàm delectari similiter absque illo. Neque