Latin
Cap. XVIII
Ficino, Opera omnia 1791
Unproofread scanNot analysed yet
In Cap. XX. Vaerentibus quid sit ipsum bonum, intellectus palàm occurrit nobis ut bonum, quoniam &per ipsum de bonis reuera iudicamus ac malis: &ordo speciesque rerum, &uita ab intellectu procedit Vita quinetiam adulta, quàm animus optat, est intellectus. Neque tamen intellectus est ipsum bonum. Hoc enim non illum omnia cupiunt. Iam uerò animae prius &frequentius bonum, quàm intelligentiam appetunt, neque in hac quiescunt, sed in illo. Cupiunt quidem esse, ui uere, agere non sub ratione essendi, uiuendi, agendi, intelligendi, sed boni. quapropter bonum ab his omnibus diuersum est superius. Cap. XXI. Ita, intelligentia, species, boni formia appetenda sunt: quoniam illa est actus circa bonum, ista actus iam determinatus à bono: haec ipse terminus impressus à bono. Geminam ab ipso bono, haec omnia lucem habent. Vna quidem nascenti facta est unicuique propria, in alijs alia, sicut color: altera superfertur, quasi cunctis unum commune lumen, alibi tamen magis gratisue, quàm alibi fulgens. Per primam bona quidem sunt, &clam ac leuiter appetuntur, per secundum meliora, satque palam &ardenter amantur Absque mirifica primi boni gratia, nec amant res ullae, nec amantur.