Latin
Cap. XIII
Ficino, Opera omnia 181
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIII. Vicquid aliquid efficit, eo quod ab ipso fit, esse debet pręstantius. Quo quid à materia liberius est, eò est &sublimius. Quare semper debet causa esse à materia liberior quam effectus. Nullus itaque effectus potest esse à materia, quam causa sua liberior. Vis nutriendi à materia admodum libera est, quae plurima &super &praeter ordinem elementorum operari demonstrata est aliàs. Vis sentiendi etiam magis est à materia libera, quia in ipso suo sentiendi actu formas rerum accipit absque rerum ipsarum materia. Non enim uisus colorem parietis cum pariete simul accipit, sed coloris attigit imaginem spiritalem. Multò magis intelligentia idem facit, ut in sequentibus apparebit. Quoniam igitur hae uires animi multum sunt a materia liberae, nequeunt ab ea causa proficisci, quae sit materia uel immensa materiae. Humores omnino corpora les sunt, quamobrem nullo modo humores possunt sua quadam mixtione uel consonantia uires huiusmodi procreare, multo minus animam ipsam uirium huiusmodi fontem. Quippe si anima in humorum qualitatibus sunstantiam habeat, quicquid capiet, per humorum affectiones suscipiet. Per eas uerò formae solum corporales suscipiuntur. Siquidem per caliditatem siccitatemque non ignis imaginem spiritalem accipiet, sed ignis substam tiam corporalem. Rursus per frigus succumque ipsam accipiet terram. Ipsa quoque terra, quo niam similiter accipiet atque anima, similiter sentiet. Idem faciet lapis, &reliqua. Decimaquarta ratio. Quae magis concinit, magis est barmonia. Cap. XIIII. TArmonia ita in plurium concentu consistit, ut magis concinentibus fidibus magis sit harmonia, minus concinentibus uerò minus. Anima nequissimi hominis minimè concinit secum ipsa, dissentit enim à ratione sensus, pugnant quoque Linuicem appetitus. Anima probi hominis concinit undique. Si anima sit harmonia, anima probi uiri quae concinit magis, magis est harmonia, igitur &anima magis. Anima uita quaedam est, ergo &magis uita. Viuacior itaque, audentior &robustior erit probi uiri anima quàm latronis. Neque concoquet cibum latronis anima perinde ut iusti uiri, neque generabit prolem, neque corporis membra sustinebit uibrabitque, neque acutè inueniet, firmiter reminiscetur, loquetur eleganter, aggredietur audacter, neque diu spirabit &reliqua. Decimaquinta ratio. Harmonia nihil admittit dissonum. Cap. XV. FArmonia uera, ut rectius procedamus, nihil admittit dissonum, dum permanet