Latin
Cap. X
Ficino, Opera omnia 180-2
Unproofread scanNot analysed yet
bitror intelligere, aut compositionem ipsam humorum membrorumque, aus compositionis ipsius aliquam rationem. Anima profectò non est compositio, quia Aoporteret quamlibet animae partem esse partium aliquarum corporis compositionem. Quod plane quomodo fiat assignare non possumus. Compositio quidem corporis physicis manifesta est, anima uerò ignora. Et quomodo ex suis uirib. scilicet intellectu, sensu, appetitu, &reliquis componatur, difficile est cognitu. Difficillimum rursus, quomodo uires lingulę componantur. Praeterea compositio nihil est aliud quam unio plurium, plura uerò non uniuntur nisi ab uno. Ab uno, inquam, quod insit pluribus, ut ab intimo coagulo conglutinentur. Illa igitur una uis insita membris, à qua unio membrorum, anima ipsa est potius quàm unio inde profecta Neque etiam compositionis ipsius est ra tio. Cum enim diuersis corporis membris diuersae insint compositionis rationes atque propora tiones, singula membra singulas animas possiderent, aliam quippe animam os, aliam neruus, caro aliam. similiterque de caeteris, quidem membra ista sunt diuersa interse proportione composita. Vnius uerò animantis uitam unam assignare nequaquam poterimus, nisi unicam illi formam, motorem unum atque rectorem, id est, unam animam tribuerimus. Cernimus etiam consonantiae rationem qualitatibus corporis magis, quàm animę con uenire. Sanitas, humorum est consonantia, robur, consonantia ossium atque neruorum. Pulchritudo, quodammodo membrorum, atque colorum. Sensus autem &intellectus, qui actus simplicis sunt nescio quales, &cuius sint harmonie. Quando substantiam rei cognoscimus, facilè inde possumus de accidentibus iudicare. Igitur quia cognita humorum membrorumue proportione, facile de his iudicamus, quę ad sanitatem, robur, &pul chritudinem attinent, patet tria haec in illorum proportione consistere. At uerò quia tali quadam proportione inuenta, nondum tamen uires, affectus, actus, habitus animę clatè discernimus, constat substantiam animae in ea proportione nequaquam consistere. Quia Quis enim illa reperta statim sentiendi &intelligendi naturam reperisse inde se lactet? Cognoscithorum naturam Aristoteles melius quam Hippocrates, illorum uerò proportionem diligentius Hippocrates considerat. Otf Decimatertia ratio. Harmonia humorum nihil capit absque materia.