Latin
Cap. VII
Ficino, Opera omnia 183
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ergo fieri, ut qua uia quemque perturbatè facilius ualeant, rectissime calleant, atque ipsi perturbatione quadam affecti nos quotidie turbent. Perturbationis huius motum ita potissimum fieri arbitramur. Mouens sanè aëreum in nobis spiritum aërei daemones, quo quidem quasi uibrato &humores mouentur in corpore, &in phantasia imagines excitantur. Sed quonam pacto? Nempe in sanguineo corpore sanguinem, imaginesque quodammodo similes saepius commouentes, ad inanes animum uoluptates alliciunt. In cholerico uerò bile conuenientibusque bili imaginibus irritatis, iras &praelia suscitant. Sed in phlegmatico dum pituitam augent, congruaque simulachra ignauia &torpore nos occupant. Denique cum in melancholicis atram incitant bilem, timorem moeroremque incutiunt, phantaliam falsis territant umbris, animum opinionibus saepe falsis illudunt. Id totum posse à daemonibus fieri, praesertim atrae bilis incitamento, Serapion &Auicenna ex antiquorum Philosophorum sententia narrant, atque ipsi non negant. Non enim consentaneum est, diuinam mentem à sensibus aliter, quàm ad idem daemonibus contendentibus, adeò falli atque impugnari. Sed eiusmodi inuidorum ambitiosorumque daemonum uiolentiam expurgari Platonici per Philosophiam &sacrificia posse putant, quod Orphici nobis hymni demonstrant. Christus autem uerus medicus animorum ieiunio atque oratione haec fieri praecipit. Si Dei ipsius oraculum Philosophicè liceret exponere, ieiunium interpretare abstinentiam ab his rebus quae talem aut talem, uel augent humorem, uel imaginem affectumque mouent. Orationem uerò exponerem tàm uehementem in Deum conuersionem, ut &animus stimulos daemonum non aduertat, &damones expugnare mentem Deo deditam se posse diffidant. Sed disputationem iam concludamus. Nemo igitur dicat animam homi nis ob hoc minus esse diuinam, quod in curando corpore solicitetur, quod uitietur. Mul tò enim durior menti nostrae prouincia, quàm reliquis mentibus assignatur. Neque uitiatur a corpore anima, sed ipsa nimium corpus amando se uitiat, ipsa se purgat. Neque pu tandum est ex eo deesse nobis diuinitatem, quòd anxij multò magis, quàm bestiae uiuimus. Imò ex hoc maximè diuini sumus, quòd priuati ad tempus habitatione patriaque coe lesti, scilicet quamdiu Dei uicarij sumus in terra, solicitamur continue, etiam si hoc minime aduertamus, coelestis patriae desiderio, neque ulla terrena oblectamenta consolari in hoc exilio mentem humanam possunt rerum cupidam meliorum. Quarta quaestio, quare animi à corporibus inuiti discedunt.