Latin
382.5 to 382.8
Ficino, Opera omnia 382.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tria hęc honestatis officia significant, animam etiam in tanta maris hu ius tempestate coelestia semper suscipere, quibus suscipiendis uehementiore illorum amore quotidie capitur. Amore huiusmodi feruescent, deferuet paulatim corporis amor, per quem uitiatus fuerat animus, &uitij maculae abolentur. Quapropter animus nunquam cogitur aliunde, sed amore se mergit in corpus, amore emergit è corpore. Huc tendit diuinum illud, qui amat animam suam in hoc mundo, perdit eam. Qui hic odit, in uita aeterna recipit eam. Qualis autem in hoc pelago fiat uideaturque, sic in decimo de repub. Socrates exprimit. Quemadmodum siquis marinum Glaucum longo iam tempore undis artritum atque distortum, praeterea petris, alga, ostreis obsitum uiderit, non marinum, sed syluestre potius animal opinabitur, sic nos num animam terrenis affectibus &habitibus distractam circumfusamque uidemus, terrenum quiddam potius quàm coeleste nos uidere putamus. Verûm si nudauerimus eam, considerauerimusque puram, atque diuinorum amore iam ex hoc pelago emergentem, proculdubio cognoscemus animam, propterea quod diuinis externisque cognata sit, talia quaedam appetere, &cum primum pura euaserit, tangere, cumque ijs in serena luce uersari, eaque consuetudine diuinam prorsus euadere. Hactenus Socrates. Quando igitur uiciari animam dicimus, non tàm amittere sua quam aliena, id est, inferiora in se admittere intelligi uolumus. Hiiusmodi autem uitium naturam non perdit, sed occupat. Sed ne quis nostrum animum ob id esse corporeum opinetur, quòd corporeis quotidie causis infici uideatur, operae precium est audire diuinum Paulum Apostolum clamantem, non esse nobis colluctationem aduersus carnem &sanguinem, sed aduersus multa daemonum turbas, quae in hoc caliginoso aëre inter nos uersantur. Hos autem prisci Theologi, quod Origenes Augustinusque confirmant, aëreo corpore indutos, motu agiles, perspicaces sensum, mirabili rerum scientia praeditos arbitrantur, aëreisque corporibus suis, aëreo spiritui nostro penitus illabi, atque sicut quilibet homines per indicia externa quodammodo ac peritissimi quique pręcipuè intrinsecos augurantur affectus, ita sagacissimos dęmones nonn per externa solum indicia, sed etiam per ipsos nostrorum spirituum motus, qui à phan tasia saepius incitantur, attentiores quotidie uotiones acrioresque affectus, unde propriem spiritus ipsi mouentur, aucupari.