Latin
LIBER VIII
Ficino, Opera omnia 183.10
Unproofread scanNot analysed yet
A simulachro uerò quod phantasia est, particulare solum repraesentatur, quod quidem particulare ab intellectu solum, secundo quodam actu atque reflexo prospici, tum Platoniel, tum Peripatetici plurimum arbitrantur, quatenus intellectus postquam subito rectaque uia per speciem uniuersale intuitus est, inde discursu quodam per actum speciemque in si mulachrum, quo incitante species concepta fuerat, sese reflectens, particulare iam prospicit. Ideò motus ad incorporea absolutaque, maximè naturalis est menti, quandoquidem primo subitò, rectè ad ipsa se confert, ubi apparet intelligendi uirtutem esse prorsus incorporalem.