Latin
LIBER VIII
Ficino, Opera omnia 184
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo per opera nutriendi, atque idem per opera sentiendi, quorum prima in corpore fiunt, secunda per corpus, &circa corpora, ostendimus animam non esse diuisam in corpore, quantò magis putandum est, idem quoque per opera intelligendi patere? Atque illud insuper animam scilicet, neque ducere originem a materia, neque esse mortalem. Siquidem ipsa per se intelligendi opus exequitur, in quo materiam relinquit omni no, atque ad incorporales ascendit &perpetuas rationes. Age itaque uideamus qua uia possimus quod quaerimus, per opera &effectus intelligentiae inuenire. Secunda ratio. Anima alitur ueritate.