Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 188-2
Unproofread scanNot analysed yet
tentia confirmare. Intellectus rem aliquam, puta hominem, non intelligit, nisi formam quandam uniuersalem hominum significatricem adipiscatur, quam intelligi Abilem formam &speciem nominant. Hanc adeptus, quid sit hominis natura ita iudicat, homo est animal rationale. Iudicium hoc, tum conceptus &conceptio mentis uocatur, tum rei cognoscendae ratio &definitio, quam etiam solemus scientiam appellare. Si intellectus à corporis latitudine protendatur, tam forma intelligibilis, quàm conceptio latitudini corporis adhaerebit. In hac ipsa latitudine duo considerantur, punctum scilicet, &extensio latitudinis. Igitur formae illius conceptionisque sedes erit, uel solum punctum aliquod corporis, uel extensio. At uerò si neutrum concedi debet, ut demonstrabimus, sequitur ut intellectus in corpore minimè protendatur. Ostendamus prius punctum sedem talem esse non posse. Primùm quidem animaduertendum est, punctum non existere per seipsum, sed esse mensurae corporis sic affixum, ut semper eius fit terminus.