Latin
189.1 to 189.4
Ficino, Opera omnia 189.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si pro natura sua rem capit, certe nunquam accipit nisi terminum aliquem magnitudinis alicuius, quae in illa corporis mensura suscipiatur, cuius terminus est punctum, ita ut sicut corporalis mensura suscipit rei aduenientis magnitudinem, sic talis mensurae terminus terminum suscipiat magnitudinis. Quare quicquid puncto corporis suscipi dici tur, non est à magnitudine liberum, ideò si formae intelligibilis receptaculum sit punctum, fieri non poterit quin ea species diuisibilis sit, &terminum suum in puncto corporis habeat, reliquas uerò partes in corporis latitudine. Eam tamen indiuisibilem esse probabimus in sequentibus. Praeterea si dicatur punctum ita formam illam capere, ut solum ipsum sit eius sedes &fundamentum, atque illa per hoc maneat à corporis latitudine segregata, oportet punctum quoque esse disiunctum à latitudine, praesertim cum nihil sit proprium accidentis alicuius subiectum, nisi ququod propriè existit actu. Punctum huiusmodi erit à linea separatum, neque erit lineae aliquid, neque terminus latitudinis, &linea per aliud quoddam punctum huic proximum terminabitur. Rursus aliud illud punctum similiter pro prio existet actu, quo possit &ipsum accidentis formae sedes fieri, eritque insum quoque seiunctum à linea, praecipuè cum sit eadem punctorum omnium ratio. Quo efficitur ut aut nullum sit punctum in linea, quo nihil est dictu stultius (terminis namque careret) aut lineae longitudo conficiatur ex punctis, quod etiam dictu ridiculum, quia punctum pun cto additum non auget longitudinem. Quod ea ratione conspicitur, quoniam si tria pun cta cogitentur sibi inuicem succedentia, interrogabimus nunquid punctum illorum medium cogat duo extrema puncta inter se ita distare, ut se inuicem non contingant, aut non impediat extremorum concursionem. Si distare cogat, certè non eadem sui parte tan git eorum unum, qua tangit alterum, alioqui non disiungeret inuicem. Quòd si altera parte sui unum extremorum respicit, altera alterum ipsum duabus partib. constituitur, nec est punctum, siquidem est diuisibile. Quare cogimur confiteri punctum medium non impe dire aliorum concursionem. Itaque erunt in omnib. omnia, neque ullam suo concursu efficient longitudinem, quando per punctum medium nullum inter alia puncta nascitur interual lum. Si non constat ex punctis aliqua corporis longitudo, nullum reperitur in ea punctum quod per se quandoque ita possit actu fieri, ut fiat intelligibilis formae subiectum.