Latin
191.5 to 191.8
Ficino, Opera omnia 191.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Iste syrupus à Doctoribus uocatur diuinus in conseruando, &curando, quia statim abscindit humores putrescibiles, confortat membra principalia, pellit uenenum ad extra, &de eo plures uisae sunt experientiae. Inter caeteros Doctores Petrus de Tussigniana, &Gentilis Fulgineus, eum mirum in modum commendant, &mihi uidetur eum factum esse ad intentionem triferae Persicae, sed magis solutiuus, &mihi summopere placet in personis non debilissimis, &non habentibus uentrem ualde lubricum. Sumatur semel in hebdomada sanis &aegris. Nota quòd post operationem medicinae, aut phlebotomiam, si medicinam non administraueris die sequenti, propinetur theriacae drachma ma una, cum aquae rosarum uncia una, cum modico aceti rosati. Nec timeas theriacae caliditatem, quoniam tam modica portio parum calefacere potest, eò quòd qualitas elementaris, qualis est caliditas, &similes, quum sint ualde materiales, haud multum operatur, nisi multa cum materia. Verùm specifica uirtus, utpotè quae donum sit coeleste, &quasi spirituale, multum operatur, secundùm Galenum, pauca etiam cum materia. The riaca autem à proprietate specifica operatur contra uenenum, ac praeter hoc, caliditatis secundum uix perficit gradum, ideò longè potentior est ad uenenum expellendum, quam ad calefaciendum. Febris item pestilentialis multo magis uenenosa, quàm calida ad exhi benda est theriaca cum aqua rosarum, &etiam in caeteris curandum est, ut tendant ad quandam frigiditatem, quatenus hac ipsa uti ualeas. Potest etiam dari Mithridatum loco theriacae, sed multò potiores ex theriaca uisae sunt experientiae. Ideò inquit Moyses Aegyptius, narratum sibi esse à sapiente quodam Medico, se dum tempore pestis in Antiochia artem exerceret, ipsa re uerum reperisse, caetera remedia cuncta fore debilia, at solùm qui monitu suo theriaca assumebant, tutos &superstites euasisse, caeteri nequaquam. Et hi tantum, qui ea post morbi inuasionem usi sunt, liberati fuêre, alij uitam morte com mutarunt.