Latin
192.1 to 192.3
Ficino, Opera omnia 192.1-3-3
Unproofread scanNot analysed yet
Perhoc confirmatur, quod inquit Galenus in libro de Theriaca, ad Caesarem, eam esse omnibus uenenis per aduersam, foreque potentem, ubi caetera deficiunt, ac sunt debilia. Hoc autem habet à uirtute quadam miraculosa. Sunt etiam qui urinam potu exhibeant, uel lixiuium, item succum caeparum albarum cum aceto, haud scio quid mihi dicendum. Hoc moneo, ne confidentiam habeas in purgatione, postquam eam feceris, etiam si ex ipsa melius se habeat infirmus, sed quum aeger melius habere uidebitur, tertia die, aut quarta post purgationem. Sed multa adhuc adsit sanguinis superfluitas, extrahe parum de sanguine, &retrahe eandem medicinalem purgationem. Quod si non admodum abundat, repete saltem pulueres, &medicinam, ne recidat in peius. Quidam exhibent cuphorbium cum mastice ac gumma elemi. Sume cuphorbij drachmas quinque, &scrupulum unum, gummi elemi uncias duas, masticis unciam unam cum dimidia, dabis robustis ad pondus drachmam unam, debilibus scrupulum unum, cum aquis endiuiae &scabiosae. Est quidem periculosa medicina, nec nisi robustissimis appropriatur, ac nisi in principio. Asserunt nonnulli gummam elemi fore gummam arboris cedrini. Sciendum quòd hoc in casu non debilis exhibenda est medicina, id est, quae exilem faciat operationem, quoniam natura ipsa si prima medicina non bene sit operata, secundam non expectat. Nec tamen decet nimio impetu soluere, nam ex hoc resoluerentur spiritus, istudque malum mage consistit in qualitate quadam uenenosa, quàm in quantitate materiae. Inquit Gentilis Fulgineus se multa expertum cum supradicto puluere, ab initio sic ipsum administrabat. Sume cuphorbij drachmam dimidiam, masticis drachmam unam, dabat ex his scrupulos duos, &multum plethoricis drachmam unam. At mihi multò magis placet agaricus, quia, ut aiunt Democritus, Galenus &Auicenna, ab omnibus membris aliquem trahit humorem, similiterque habet uirtutem quasi theriacae, aduersus omne uenenum corroborat, idque ab omni ueneno expurgat grossos principaliter, purgat humores, nec relinquit tenues quoque intentatos. Sit albus, porolus, rotundus, nec non &fractu facilis, dulcis, ac leuis.