Latin
192.1 to 192.4
Ficino, Opera omnia 192.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
habeant alium atque alium, nec aliter hoc fieri potest, quam si partes singulae formae totidem aspiciant, essentiae partes, quandoquidem intellectuale intelligibili oportet aequari. Sequitur ut essentia illa sit diuisibilis, quàm tamen ratio uera esse simplicem concludebat. Neque posset simplicem iudicare, nisi aspectu simplici eam intueretur. Multiplici autem aspectu partium diuersarum, multiplicem iudicaret. Opinamur autem eos in hunc errorem propterea incidisse, quod scientias nonnullas in rebus compositis uersari considerabant. Qualis est scientia de homine, qui ex animali rationalique componitur, tanquam genere suo &differentia. Qualis est scientia de septenario &denario, numerisque alijs, qui ex numeris uel unitatibus congregantur. Nos autem putamus hominem, qua tenus homo est, unum quid esse &simplex, quia una eius est forma. Huius signum est, quod in plures homines non diuiditur. Siue enim secundum speciem diuidas ipsum in genus &differentiam, neutrum illorum homo est. Siue secundum singula in caput, pectus &femur, illorum nihil est homo. Corpus quidem secas quia discerpis in membra, quae corpora sunt, non secas hominem, quia non secas in homines. Quod autem tale quiddam est in seipso, &in plura talia non diuiditur, illud certè quantum est tale, indiui duum est &simplex. Denarius quoque, quantum denarius, non diuiditur, nam una species est duntaxat, &una forma, quàm in plures denarios partiri non possumus. Quod si partiamur, numerum quidem partimur, quia partimur in numeros, denarium non partimur, quia non distribuimus in denarios. Neque obstat quod in specie genus &differentia uideatur includi, non enim in ea sunt duę formae, sed una. Nam licet aliud sit in rerum ordine animal esse, aliud esse rationale, in homine tamen est idem, &cut Platonicè loquar) ipsa hominis natura rationalitas quaedam est. Rationalitas autem nihil est in homine aliud, quàm animalitas ipsa in actum rationis educta. Talis autem forma simplex esse simplicis fundamen tum species est, quae non dispertit seipsam in singulos homines, sed totam singulis se con municat, &per hanc singuli unum sunt. Differunt autem per alia quae extrinsecus adiacent, ad speciem minimè pertinentia.