Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 192
Unproofread scanNot analysed yet
Si detur secundum, pars quę non respicit essentiam, nihil attinet ad intellectualem formam, postquam ad essentiam non spectat intelligibilem. Si autem tertium concedatur, statim interrogabimus, utrum quaequę pars eundem habeat aspectum, an aliae potius alium? Si eundem habere respondeatur, &habere eundem non possunt aliter, quàm si quęquę referat essentiam totam, profectò nulla earum pars formae intellectualis erit, sed quaelibet erit tota, una ad cognoscendum sufficiet, supererunt alię, quae etiam innumerabiles erunt actu, si corporis diuisione secantur, &conducunt ad actionem. Si autem aspectum