Latin
192.1 to 192.4
Ficino, Opera omnia 192.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Somno, syncope, humore melancholico, temperata comple xione, solitudine, admiratione, castitate, uacamus. Quoniam anima operationes suas mouendi &sentiendi in hoc corpore crassiore per spiritum sibi proximum explet, ideo quando uel propter defatigationem spiritus in mentibus exterioribus resoluuntur, uel propter uapores humoresque meatus illi cerebri opplentur, per quos huiusmodi spiritus ad sensum motumque idonei solent ad membra transmitti, tunc animus sese quodammodo colligit, neque in sentiendis corporalibus qualitatibus, neque in regendis mouendisque membris sui corporis, neque in tractandis externis negocijs occupatur, quod facilè fit in somno Quantò autem magis interior actus remittitur, tantò intenditur magis interior. Interores actus sunt phantaliae uisa, rationisque discursiones. Sed plurimum ita intenditur phantasia (cuius nutu plurimum agimus uitam) ut imagines suas acerrimo intuitu in seipsa uolutet. Reuolutae acrius imagines illae usque ad communem illum sensum, quem more Platonico uocamus imaginationem, relucent, inde in sensus inferiores, &spiritum. Imago uerò in sensibus ijs spirituque lucens, solet pro reuera asseuerari. Nam uigilantes hominem se uidere aiunt, quando ad hominis imaginem in ijs micantem sese uertunt. Similiter dormientes affirmant hominem se uidere, quando eius imago à phan tasia ipsius conseruatrice per imaginationem in sensum resplendet &spiritum. Resplen dent autem imagines illae prae caeteris, ad quas phantasia magis afficitur, siue cogitatio, siue perturbatio praeterita, siue tumultus praesens dominantium humorum id faciat. Atque haec insomnia uana sunt, &nihil praeferunt uaticinij, nam aut ex uigilarum reliquijs, aut ex corporis turbatione nascuntur. Talibus insomnijs homines illi solent illudi, qui uoluptuosae uitae dediti, ad ea quae mouent sensus, uehementer afficiunt, &phantasiam ad hęc uel tanquam bona adsciscenda, uel tanquam mala reijcienda affligunt acerrimè, quo fit ut eorum reliquiae phantasiam turbent in somnis. Accedit, quòd nimio grauati cibo uel potu, pliantasiam in somno expeditam habent nunquam. Nam propter immoderatam humorum uaporumque redundantiam, imagines illae in phantasia saepe mouentur, quae terrae spectacula praeserant. In ijs quoque propter uini calorem incitata uirtute genitalis seminis expultrice, mouentur imagines amatae personae quas seruat phantasia, unde cogitatur amplexus. Ex ijs rationibus Plato in nono libro de Repub. concludit rationem saepe in somno usque adeò occupari, ut non libere influxus superiores persentiat. Percepturam autem ueritatem inquit, quotiens non turbabitur. Sunt &multi uoluptuosae uitae contemptores, rerum tamen ciuilium studiosi, uel imperij &gloriae cupidi.