Latin
192.5 to 192.7
Ficino, Opera omnia 192.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
In his dormientibus consopitur interdum etiam phantasia, at ratio tunc priuata &publica tractat negotia, &ijs plurimum occupatur. Sunt nonnulli tàm uoluptatum, quàm humanae gloriae contemptores, sed indagationi rerum diuinarum &naturalium dediti. Horum in somno cessat aliquando non phantasia solum, sed rationis etiam actiuae anxia consultatio. Resurgit autem consueta illa rationis speculatricis inuestigatio, ut uel metiri coelum ui deamur, uel elementa partiri, uel animalium species numerare. Nullis eorum quos nume rauimus, communiter conuenit uaticinium, licet postremi ij philosophantes uerè ratiocinentur etiam dormientes, imò &inueniant quandoque quae diu quaesita non inuenerant uigilantes, quia ratio est tranquillior. Tale quiddam contigit Galeno, qui scribit cum cir ca diaphragma aegrotaret se somniauisse liberatum iri, si sanguinem mitteret ex uena, quae est inter pollicem &indicem, minuisse sanguinem, conualuisse. Neque sunt aliqui, licet perpauci tales reperiantur, qui domitis uoluptatibus, ciuilibusque rebus neglectis, ita suam uitam instituant, ut ueritatis quidem assequendae flagrent cupiditate, eam tamen humanis uestigijs, quibus ambigua mens naturalium Philosophorum plerunque solet considere, inuestigari posse diffidant, itaque Deo se dedunt, ipsi moliuntur nihil. Apertis &purgatis oculis, quid maxime diutius ostendatur, expectant, quod &praecepisse dicitur Socrates, &fecisse.