Latin
194.1 to 194.3
Ficino, Opera omnia 194.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nimium hoc dictu nefas; Nam rarissima fieret mixtio talis, &quando fieret, tunc demum concederent illa sic unita incorporalia esse, quod ipsi uolumus. Concedent denique illa à mente misceri. Ex hac con cessione duo statim nos inferemus. Primùm, mentem esse incorporalem, si acceptas for mas ducit ad habitum incorporeum, quae sententia Epicureis aduersatur. Secundum, mixtio nem illam à mente factam non aliter fore ueram, nisi in rebus ipsis talis quaedam sit unio. Quod enim à mente praeter naturam rerum fabricatur, figmentum est potius quàm scientia. Omnino autem oportet genera &differentias natura coniungi inuicem uel disiungi, non mentis figmento, uel situ. Si enim figmento mentis id fiat, erramus, non discimus. Si autem situ, ita ut genus in parte mentis dextra sit, differentia in sinistra, sanè quia licet menti communia haec resoluere, illa mens diuidet. Per hanc ipsam diuisionem modo corporeo secaountur, &dimidium generis unum in parte dimidia dextrę partis relinquetur, dimidium alterum relinquetur in altera. Idem accidet differentiae. Licebit partiri iterum Hinc dilaniatio sequetur non resolutio, &dum communia discerpemus, scientiam disperdemus. Quòd si per diuisionem non lacerentur communia illa, sed genus in quauis sui parte supersit integrum, &similiter differentia, iam non erumt amplius corporalia, quia certa quantitate non indigent. ac etiam innumerabilia genera totidemque differentias, qui ita secabit, inueniet. Atque horum multitudo non natura constabit, sed mentis machinatione nascetur. Forsitan Epicurei ut has obiectiones deuitent, non dabunt amplius speciem illam intelligibilem ex genere differentiaque componi, sed partibus alijs. Nos autem quaeremus, nunquid speciei pars, qualiscunque illa sit, à tota specie differat, nec ne. Si non differat, sanè neque pars erit illa, quae à toto non differt, sed erit torum, neque species illa erit composita, si nihilo differt à partibus, quia sic partium caret diuersitate. Ergo differre speciei partem à specie fatebuntur.